DE VITA ANTONII MANZONII CHIRURGI PHILOLOGI COMMEJST. A HIO L UM. i % VERONAE EX LIBRARIA OFFICINA LIBANTI AN A MDCCCXLV. Digitized by the Internet Archive in 201 8 with funding from Wellcome Library * https://archive.org/details/b30369691 VI 110 OPTIMO ET CHIRURGO PRAES TANTISSIMO uinam hoc commentariolum melius com¬ mendem : quam tibi , Aloysi , ad quem unice pertinere sciam? Idipsum nisi jacerem , tua me surripuisse judicarem : in hoc enim pa¬ rentis tui , qui Veronae in primis eluxit , vera exprimitur imagoP et quanto mehercule lahni sermonis lepore ! Opus ab Antonio Cesaro exaratum muneri nuper mihi dedit ? qui in meis familiarissimis tibi plurimum debet , quum uxoris gravi diu morbo confli¬ ctatae carissima adhuc per te fruatur con¬ suetudine . Libenti igitur animo tuum accipito ; quod tamen ad te, quaeso , sic perveniat , uti Car olo fratri mihi dulcissimo usui futurum sit: in publicum enim prodit, dum ipse Hip- pocratica fronde redimitus domum regredi¬ tur. Faxit Deus , uti mira patris, tuique me¬ rita suspiciens imitetur , eamque gloriae virtutisque laudem contingat, quae in civita¬ te nostra nunquam desiderata est. Da operam I ' i ut valeas , meique memoriam serves. \ Aloeus Benciolinius r jAlntoinius MAixzomus, honestis parentibus Garolo Manzonio et Bona Ragazzonia Veronae natus est anno mdccxlv. Ingenio fuit peracri, ut ad studia et I iteras natus videretur. Chirurgiam tamen adamavit, cujus habuit magistrum Antonium Monterossium aetatis suae principem, cujus in disciplina quantum profecerit indicio sunt cum illius scripta, tum quae de eo percrebuit apud nostros atque exteros opinio. Nec vero id unius magistri doctrina atque institu¬ tione, imo sua diligentia, in pervolutandis libris assi¬ duitate , et mentis acumine est consecutus . Ouo factum est, ut nihil gravius unquam accideret vel periculosius, in quo non se homines ejusdem sapien¬ tiae et judicio committerent, deque rebus hujusmodi fere ab omnibus consuleretur, sed et spectatissimi •i illius artis professores illius judicium exposcerent et plurimi facerent. Neque eo se se efferebat Manzonius, nec celebritatis aucupandae augendaeve gratia ( quod plerique solent), aliorum dicta et sententias asper¬ nabatur: nihil enim eo moderatius, nihil justius, quamvis medicos vel chirurgos artis suae ignaros , qui fabulas venderent, acrius insectabatur, quod ju¬ dicaret, id (cum sine gravissimo corporum detrimento atque artis contemptu fieri non posset ) non esse tolerandum. In obstetricia fuit praecipuus, eamque plures an¬ nos in municipali nosocomio publice docuit} tantaque erat ejus de peritia et scientia apud omnes opinio, ut nulla esset vel utero vel partu laborans femina, quae non illius manum opperiretur: fuerunt autem quamplurimae, quae ejus opera a praesenti vitae di¬ scrimine ereptae, eidem vitam ipsae suam atque nato¬ rum acceptam referrent. Oua in re memoria dignissi¬ mum judico, Manzonium non nobilibus et praecipuis feminis tantum, nec vero item humilibus et paupe¬ ribus praesto esse consuevisse, cum contra omnibus quae periclitarentur aeque operam, etiam gratuito, praestare solitum: quod sibi vel animi sui humanitas vel religio sancte servandum admoneret. Cum diuturnis commentationibus atque usu, in- eidendisque cadaveribus, locupletissimam sibi rerum, 7 quae ad artem suam pertinerent, supellectilem com- parasset, non sibi uni, vel iis tantummodo quos cu¬ randos suscepisset constare fructum voluit, sed quam plurimis fieri posset, editis de hac re libris: et pri¬ mum libello latine conscripto, quem Observationes pathologicas nuncupavit, anno mdccxcv, quem duo¬ decim capitibus distribuit. In primo agit de mejendi vitiis, in quo notatu dignum arbitror, quod ille ve¬ tus cujusdam feminae commentum (sive illa levitate animi vel fraude, sive alia re confinxerit), praestan- tissimi medici etiam praepropera auctoritate compro¬ batum dissolvit ac plane evertit: nempe ille affir¬ mabat annos se xxxiii numquam minxisse, sed lotium vomitu effundere solitum. In secundo diastasin (quam graece vocant) vertebrarum colli attingit atque expli¬ cat: quod quidem peritissimos hujus artis, atque adeo ipsum Morgagnium fugerat. In reliquis ( ne sin¬ gula persequar) de idrocele , de cephaleis, de siphilide , de cancri caesione, de laesione vocis, deque aliis morbis obsoletis acute, dilucide atque erudite dis¬ serit. Alterum librum, anno mdcccix, latine item vul¬ gavit hoc titulo, Antonii Manzonii Veron. Observa¬ tionum pathologicarum liber alter; in quo plu¬ rium morborum , atque anatomicarum sectionum 8 historias ab se collectas explanat. In his praecipua esse debet historia femoris ab interiori vitio in duas partes fessi, absque tumore vel carie. In hoc vitio plane novo ac mirabili investigando, omnes Antonius intendit mentis suae vires; causas scrutatur et de¬ promptis de penu suo rationibus disputat luculen¬ tissime; si quid vero proximum conjectura assequi possit; ejusdemque ossis aere sculptam figuram in libri calcem rejicit. Alia addit scitu dignissima et belle pertractata; nempe de testium, de intestini coli et spinae dorsalis cancro, item de ossium fractura, de venenis, de tubae Phaloppianae graviditate. Edidit quoque commentarium hoc titulo, Alcune pratiche considerazioni sulV inchiodamento della testa dei feto nella pelvi, e sui V uso della forcipe. quod certe in doctrina et dilucida disserendi ra¬ tione, utilitate atque usu ceteris ab se vulgatis ob¬ servationibus longe praestat. Enumerat primum quos vel structura vel experientia aliis educendo fe¬ tui aptiores judicat, multorum forcipes; Levreti, Bodeloquii, Osiandri, Assalinii, Thenariy, Brunningo- sennii, quorum postremi usum sibi, in quadraginta fetibus ab se extractis, longe melius cessisse asserit. Porro rationem usurpandi tractandique forcipis ac- 9 curate digerit atque exponit: praeterea monet quo loco, tempore rerumque statu adhibendus sit; et quomodo impedimenta quae solent vel possunt ac¬ cidere , superanda sint vel occupanda. Nec minorem attulisse utilitatem videtur Manzonius alio commen¬ tario, quem sic inscripsit; Considerationi sngli aneu~ rismi. Storia e guarigione d' un aneurisma venereo. ex quo judicari facile potest, quantum ad tuendam vel restituendam corporum valetudinem faciat accu¬ rate organicarum affectionum notitia atque explora¬ tus incidendorum cadaverum usus. Denique de ute¬ ri cancro: teterrimo et misero morbi genere: parum et imperfecte ab antiquis disputatum est. in hoc igitur Manzonius penitus explorando totus fuit. Pri¬ mum de loco, situ et constitutione cancri, ac de falsis deque veris ejusdem signis et indiciis, deque illius causis accurate disputat: inter quas ponit praecipuam et certam suppressam insensibilem, quam ajunt, ex¬ spirationem, praesertim ob nudatum pectus et scapu¬ las (quod pessimo hujus temporis more nostris femi¬ nis in deliciis esse solet). Alias addit causas, quas ho¬ nestatis et pudoris causa silentio obruere satius duco. Tandem venit ad remedia cancri, multaque ac vana a pluribus, atque adeo ab se ipso adhibita recenset: 10 nec vero non fatetur, omnia incassum usque adhuc. Ex quo colligit, nihil medicis esse reliqui in hoc morbo, quam ut lenimentis aut alia re, mitiorem vel tolerabiliorem efficiant . nonnulla proponit ejus¬ modi experimenta: id vero in primis, ut ab irrita¬ mentis, quae cum pudori, tum valetudini nocent , abstineant. Quoniam vero ab quodam artis huj us magistro constitutum fuerat, posse resecari cancrum; et multa hujus sectionis quae sibi egregie successis¬ sent, exempla afferebat; Manzonius rem primum vocat in dubium; deinde, qua erat sapientia et experien¬ tiarum copia instructus, negat id fieri potuisse, vel certe non veros fuisse cancros, de quibus ille tam nova miracula praedicaret. Hasce Manzonii commentationes summo excepe¬ runt plausu maximisque extulerunt laudibus omnes Italiae atque exteri Chirurgiae professores ; id in primis eidem gratulantes, quod in experimentis ca¬ piendis ferendisque judiciis, unius rationis et natu¬ rae viam insisteret, non ingenii sui commenta, alio- rumve praejudicia sectaretur: nec se mirabilem rerum novarum inventorem, sed accuratum naturae et veritatis discipulum profiteretur. Ouo etiam factum est, ut inter illum et principes ejusdem artis magi- 11 stros nulla unquam intercesserit aut invidia aut ob¬ trectatio, immo eum diligerent et plurimi facerent universi. Humaniores literas habuit carissimas, deque iis acerrimo quodam sensu rectissime judicabat; linguam vero latinam ita amavit, ut nihil supra: scribebat autem ipse latine puriter in primis atque eleganter. Quod illi perbelle et commode accidit cum Morga- gnio, cujus in Adversariis aliisque scriptis versaba¬ tur summa cum voluptate: namque eadem, cum artis suae magistro, tum latinitatis exemplo non vulgari utebatur. Ejus de animo paucis multa complectar. Faterfa- milias fuit diligentissimus. Cum Angela Bellavi ta, quam adolescens uxorem duxit, vixit conjunctissime annos xxxvl Filios bene aluit atque eduxit, optimis- que magistris tradidit; Aloysium in primis, quem artis suae habuit sectatorem ac discipulum primo; deinde in Laurentii Nannonii Florentini disciplinam tradidit, quod ipsi optime evenit ita, ut illius opera, post mortem, non virtutem suam desiderari passus sit. In victu et re familiari et supellectili elegans fuit, non sumptuosus aut magnificus: bene habitavit, non splen¬ dide, iisque rebus omnibus quas domesticus cultus 12 desiderat, semper optimis usus est: quod omnia non levitate vel arrogantia, sed usu et ratione metiretur. Specimen vero continentiae illius et humanitatis fuit; quod cum haud copiosam rem familiarem a patre ac¬ cepisset, id effecit vel parsimonia vel diligentia vel artis et scientiae suae fructibus, ut bene amplum li¬ beris patrimonium reliquerit, neque vero ceteris con¬ sanguineis, quibus opus esset, re aut opera unquam defuit. In amicitiis aut ineundis aut conservandis fuit maxime diligens, amicisque suis omnia officia praestitit, quae ab homine fidelissimo et observantis- simo proficisci necesse sit: neque fuit quisquam, qui ejus ab familiaritate ulla unquam re discesserit, vel in eadem refrixerit. Cum mentis acie valeret quam maxime, idemque urbana esset festivitate, et salibus facetiisque sermonem adspergeret, erat omnibus pro¬ batissimus et carus , in amicorum praesertim convi¬ viis, quibus rogatus libenter intererat. Cum vero spectata esset prudentia, taciturnitate ac fide, illum rerum etiam gravissimarum ( in quibus saepe fami¬ liarum dignitas, hominumque existimatio pericli¬ taretur) consultorem auctoremque in deliberationi¬ bus capiendis sibi plurimi percupiebant: ea autem erat auctoritate, ut unusquisque ei se tuto committeret. IS Religionis Antonii luculentissimum afferam testi¬ monium; quod novissimis aetatis nostrae tempestati¬ bus; in quibus tot hominum alioqui praeclarissimo¬ rum miserrimum periculum factum est; ille, cum in inediis hisce fluctibus, pro artis suae instituto, assi¬ due versaretur, ita se expedivit, ut semper bene au¬ dierit, atque ipsa caruerit suspicione : religionis nam¬ que officiis semper nitide perfunctus est : ut certo appareat, neminem de re tam sancta sollicitare ta¬ lem virum ausum fuisse, omnesque ejusdem pieta¬ tem et propositum esse veritos. Cum identidem hemiplegiae suspicione tenta retur, mense Septembri anno mdcccxix febri ac stupore cor¬ reptus est; ex quibus se tamen collegit cum bona spe secuturae valetudinis. At v. idus Octobris febri carotica iterum implicitus, tandem xv Kal. Novem¬ bris, christiana ope et spe confirmatus, supremum diem obiit. Antonius Cesarus hoc de Amici sui vita commen¬ tariolum ab se conscriptum Aloysio Antonii filio Man- zonio mittit, amoris pignus et sui mnemosynon vii Kal. Oct. Ann. m . dccc . xxim. / ' - « * ■ ' ■ \ \\ V /■' ■V' \v . ' I / ( \